Actus Apostolorum*

Caput 5: 9

Petrus autem ad eam quid utique convenit vobis temptare Spiritum Domini ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium et efferent te
(* Traductions européennes)

Glose

Quid utique,etc. Increpative dictum? vel sic distinguendum: quid? quasi: Quid est hoc: deinde sibi ipse respondet et dicit: Utique convenit inter vos tentare Spiritum Domini?Tentare,etc.RAB.Tentatio Spiritus in hoc erat quod probaverunt quanta sit ejus scientia.Sepelierunt.ID.Ex hoc multi exemplum sumunt, ut uxores ad viros suos sepeliant. Alii indignum putant, ut de praevaricatoribus exempla capiant, quibus in crimine simul et morte et sepultura meritum, aequale fecerat consortium.